HERCTUM

HERCTUM
HERCTUM
vox antiqua, hereditatem, patrimonium, bona, denotans; ab hercto quod et forctum et horctum, et erctum, pro bono. Unde formula, Hercto non cito, apud vett. Iurecoss. de coheredibus, qui hereditatem inter se non ciebant, h. e. hereditatem et bona defuncti non dividebant. In cuiusmodi societate inseparabili vixisse omnes olim, qui a Pythagora in cohortem discipulorum sourum assumebantur, ait A Gellius, l. 1. c. 5. Et Actio XII. Tabb. quae dabatur Hercto ciundo, i. e. hereditati dividendae, his verbis concepta, Familiae, hercti, ciundae Ubi Familiae appellatione nobilissimam partem familiae, quae in servis consistebat; hercti vero, reliqua bona, contineri, docet Salmas. Tribonianum, quod loquendi hoc genus non caperet. id mutafle in Familiae herciscundae, qui titulus in Digestis occurrit et familiae id esse dividendae putavisse, addens, ad Solin. p. 1262. et 1263. Vide quoque supra in voce Consortium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • CONSORTIUM hercto non cito — apud A. Gellium, l. 1. c. 9. Sed id quoque non praetereundum est, quod omnes simul, qui a Pythagora in cohortem illam disciplinarum recepti erant, quod quisque pecuniae familiaeque habebat, in medium dabant, et coibatur societas inseparabilis,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FORCTUM vel FORTUM — ab antiquo Foro, i. e Fero, pro bonis et hereditate. Unde Forctunus, i. e. bonus, et Fortuna i. e. bona quo sensu Fortuna recentioribus absolute sumitur; et fortunae, pro bonis. Forctis quoque bonus et frugi, pro quo sequens Latii aetas fortem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CHRESTOLOGUS — Pertinax Imperator per convitium dictus est, apud Capitolin. c. 13. Omnes, qui libere fabulas conferebant, male Pertinaci loquebantur. Chrestologum cum appellantes, qui bene loqueretur et male saceret. Palatinus Codes Christologum habet, more… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ERCISCUNDA bonorum divisio — vide Herctum …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”